Latin
4.5.1 to 4.5.25
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.5.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. 1. Spiritualiter sapere datur a Spiritu sancto, Hesternæ lectionis debitores nos esse meminimus:sed sicut nos debemus sermonem, ita et vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa carnaliter sonat: qni autem Spiritum Dei accepit, spiritualitersapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Et ad hoc promisit Dominus Paracletum Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit, et misit, ut unusquisque jam qui eum Spiritum recepit, non sit temporalibus voluptatibus servus, sed dominus corporis factus et servus Crcatoris, dirigat se In viam præceptorum Dei I: nee vestigia ejus nutent, nec oculi ejus paplpitent; sed intentione fidei proficiat, ut veniat ad id quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9): quod creditur antequam videatur, ut cum venerit, qui credidit non confundatur. CAPUT II. —Intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens quod nondum videt, amans cui nondum haeret. Exercitatio autem animæ in fide, in spe et charitate, facit eum idoneum capere quod venturum est. i. Petrus carnaliter sapiens infirmus. Ipsius et omnium martyrum fortitudo ex Spiritu sancto. Cum ergo carnaliler adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillæ, negavit Dominum ter. Prædixerat enim medicus ægroto quid in illo futurum erat: qui æger casus ægritudinis suae non noverat, et plus de se ægrotus prapsumpserat; sed verus medicus videbat. Dixerat enim se cum Domino et pro Domino moriturum (Matth. XXVI, 69-75, 3i-35). Nondum aulem poterat, quia infirmus erat. At ubi venit postea Spiritus sanctus missus de cœlo, et confirmavit eos in quos venit; impletus ille fiducia spirituali, caepit jam vere paratus esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nee patientes pro falsa fide, pro vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta;