Latin
4.5.111 to 4.5.128
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.5.111-128
Unproofread scanNot analysed yet
Deserit justitiam: diminuta est? Conversus est ad justitiam: quid? aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit: convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid CII ergo lumen justitiæ? De oriente hoc surgit, et in occidentem vadit? An est alius locus unde oritur, aut quo venit? Nonne ubique præsto est? Homo certe qui est in occidente, si vult juste vivere, id est, secundum justitiam, numquid deest illi quam intueatur et videat (a) secundum ipsam justitiam? Iterum in oriente positus si velit juste vivere, id est, sccundum eamdein justitiam, numquid deest illi i Ibi enim est justitia: praesto est juste viventi. Secundum ejus regulam vident1 quemadmodum juste vivant et illi: sicut justi bene vivendo eam vident, ita et injusti male vivendo non eam vident. Nam et illa juste vivit, cum eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam actus suos dirigat: quia nisi secundum justitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. Quia ergo et huic præsto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est, et ubique est: sic justitia, sic sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo videre talem lucem: sed non potestis, palpitat mentis acies; purgetur, ut videat. CAPUT VII. -Ut autem purgetur et videat, cre dat, ut purgari mereatur. Quod ergo videro non potestis, differte, ut curemini, et videre possitis.