Latin
4.5.54 to 4.5.77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.5.54-77
Unproofread scanNot analysed yet
Ille autem qui fecit coelum et terram, nec coelum est, nec terra; nec quid terrenum potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid corporeum vel spirituale poteris cogitare: nnn hoc est Deus. Non tibi facias hominem aliquem grandem et pulchrum: non circumscribitur humana forma Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus. Nam aurum, unde libi vis facere Deum, Deus ipse fecit; et hoc infirmum (a), quia in terra. Non tibi proponas, quia aliquid tale est Deus, quale vides in coelo, vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget et splendet in caelo: non hoc est Deus. Sed nec iteruin ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tanquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est cl immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias iItum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16): sed talis lui Don est nota, nec potest esse nota oculis carnis. CAPUT V. —6. Quid cogitandum cum dicitur Deus. . Manichæorum errorem perstringit. Sed si videre potes quid est veritas, quid est sapientia, quid justitia, quomodo dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini (Paul. XXXIII, 6): quomodo est illud lumen verum. de quo dicit Joannes, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quomodo Joannes ipse Baptista non erat lumen verum. Dicit enim Joannes evangelista, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 9,8). Non solum autem Joannes Baptista verum lumen non erat, sed nec Paulus verum lumen erat, nec Petrus verum lumen crat, nec aliqui apostoli verum lumen erant.