# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.5.78-110

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.5.78 to 4.5.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.5.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.5.78

Etenim verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ulli vero lumina erant, quia illuminabantur. Nam et oculi carnis nostre dicuntur lumina; et unusquisque jurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. Ubi sunt lumina, videant ante se, præbeant ducatum pedibus, si lumina sunt: et tamen lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit. frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus: sola membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia so!a sentiuut lumen. Illuminantur quidem et caetera membra tua; sed ut videri possint, non ut videre possint. Nam lux quæ oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit; oculos, ut videant; cailera, ut videantur. Sic omnes sancti illuminati sunt, ut viderent, et ut quod videbant, praedicarent. Ideo illis dictum est, Vos estis lumen mundi (Matth. v, 14). Sed lumen, non verum lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto sole diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste sol non a solis hominibus videtur. Vident illum et pecora, et minutissima animalia, et muscae vident istum solem: illud autem limen quod Deus est, nemo videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. CAPUT VI. — 7. Lumen quod Deus eat, quale cogitandum. Conamini cogitare, fratres, lumen veritatis, lucem sapientiæ, quomodo ubique præsens est omnibus: conamini cogitare lumen justitiæ; præsens est enim omni cogitanti. Quid enim est quod cogitat? Qui vult injuste vivere, peccat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
