# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.60-77

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.60 to 4.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.60

Ego dixi: non meexcuso, sed accuso. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam. Unde enim ægrotat? Quoniam peccavi tibi. Utraque confessio, laudis et peccati, debita Deo. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Si laudare vis, quid sccurius laudas, quam bonum? Si laudare vis, si confessionem laudis babere vis, quid securius laudas, quam bonum? Si peccata tua confiteri vis, cui tutius quam bono? Homini, quoniam malus est, confiteris, et damnaris: Deo, quoniam bonus est, confiteris, et purgaris. Si confessioncm.laudis attendas, quidquid copiose laudaturus es, circa hoc occupata est intentio tua, ut ostendas bonum esse quod laudas. Bona cnim recte laudantur, sicut mala recte vituperantur. Breviter tibi dicta cil laus Domini Dei tui, Bonus est. CAPUT IV.- Si et tu bonus es, lauda unde es bonus: si malus cs, lauda unde sis bootis. Si enim lionus es, ab illo bonus es: si malus es, a te malus es. Fuge te, et veni ad illum qui fecit te: quia fugiendo te, sequcris te; ci sequcndo te, hæres in co qui fecit te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
