Latin
4.85 to 4.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.85-93
Unproofread scanNot analysed yet
iv, 17)? De quo dicit Apostolus, Qui nos elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Elegit ante mundi constitutionem: in mundo isto facti sumus, nec mundus erat quando electi sumus. Ineffabilia, mirabilia, fratres mei! Quis hoc explicare suffecerit? quis saltIm quod explicet, cogitare? Eliguntur qui non sunt: nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen, et habet electus, quos creaturus est eligendos: habet autem apud se ipsum, non in natura sua, sed in præscicnlia sua.