Latin
4.9.78 to 4.9.103
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.9.78-103
Unproofread scanNot analysed yet
Si spirituale, spirituales ergo ad minorem filium: quia prior est carhatis, et postea spiritualis. CAPUT XII. -12. Carnales deEcclesia in sorte sunt Esau. Jam hesterno die præmisimus Sanctitati vestræ, ideo majorem filium dici Esau, quia nemo fit spiritualis, nisi ex carnali: sed si perseveret in prudentia carnis, semper erit Esau: si autem fiat spiritualis, est lilius minor; sed ipse minor erit major: ille enim tempore præcedit, iste virtute. Namque cum coxisset lentem Jacob, desideravit Esau accipere, antequam veniret ad istam benedictionem: et ille ait illi, Da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi (Gen. xxv, 31). Vendidit primogenita sua minori: abstulit ille voluptatem temporalem. abstulit ille dignitatem sempiternam. Ergo qui temporalibus voluptatibus serviunt in Ecclesia, lentem manducant. Quam quidem coxit Jacob, sed non manducavit Jacob: idola enim magis in Ægypto viguerant. Lens cibus est Ægypti. Per lentem omnes errores Gentium significantur. Quia ergo Ecclesia eminentior et manifestior in filio minore de Gentibus ventura significabatur, lentem coxisse dicitur Jacob, et manducasse Esau. Etenim dimiserunt idola Gentes, quæ colebant; Judæi autem serviebant idolis, nam conversi corde in Ægyptum, ducebantur per eremum; et cum interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum, desideraverunt idolum facerc, quia non viderunt Moysen (Exod. XXXII, 1). et non intellexerunt secum praesentem Deum; sed in praesentia hominis habentes spem, non viderunt oculis hominem1, et putare coeperunt quia non ibi esset Dcus, cum ipse solus per Moysen tanta patraret*. Quæsicrunt hominem oculis carnis, quia non habebant oculos cordis, unde Deum in Moyse viderent. Perdidcrunt ergo primatum suum, quia conversi corde in Ægyptum manducaverunt lentem. CAPUT XIII. -Accipite. Populus Christianus est; sed in ipso populo Christiano illi primatum tenent, qui pertinent ad Jacob: qui vero carnaliter vivunt, carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter dili.