# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 40.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/40.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/40.3

CAPUT PRIMUM. — i. Sustinere Dominum quid. Frequenter, fratres, cum Psalmista cantavimus, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Quid est, Sustine Dominum? Ut tunc accipias, quando dabil; non tunc cxigas, quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi, Sustinuit te, sustine illum? Si jam juste vivis, si jam ad illum conversus es, si libi displicent facta tua prætcrita, si jam placuit libi eligere vitam bonam novam; noli festinare exigere. Sustinuit te, ut mutares vitam malam: sustine illum; ut coronet vitam bonam. Nam si et ille non sustineret, non esset cui daret. Sustine ergo, quia sustentatus es. i. Conversionem alii sperando, alii desperando differentes. Tu vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi; quasi unus sit: magis dicere debui, Quicumque hic estis. Tu tamen qui hic es, qui non statuisti corrigi: sic loquar quasi ad unum, Quisquis non viscorrigi, quid libi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando pcris,hocdicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco; quæ mihi spes est vivendi? Audi prophetam dicentem, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat (Ezech. XXXIII, IIt. Qui sperando peris, hoc dicis in animo tuo: Bonus est Dens, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddit mala pro malis. Audi Apostolum dicentem, Ignoras quia patientia Dei ad pænitentiam te adducit (Rom. II, 4)? Pterique male sperando differunt, Quid ergo restat? Quia si obtinuimus apud te aliquid, si intravit in cor quod dixi; video quid mihi respondeas. V crum est, nec despero, ut desperando peream; nec spero male, ut sperando peream. Non mihi dico: Iniquitas Olea super me est, jam nullam spem habeo. Nac mihi illud dico: Bonus est Deus, nemini reddi! mala. Nuc illud dico, nec illuc diCo I: premit me Propheta, premit me Apostolus. CAPUT I!. — Et quid dicis? Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo. Isti sunt qni nos fatigant: plurimi sunt, molesti sunt. Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo, postea quando me correxero, utique verum est quod dixit Propheta, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat. Quando conversus fuero, delebit omnia mala mea: quare non addo aliquid voluptatibus meis, ct vivo quantam volo, quomodo volo, postea me conversurus ad Deum?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
