Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 40
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 40.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla est securitas, nisi a Deo. —Quid ego feci speculator? liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam: Quid nobis voluit dicere? Terruit, gravavit' nos, reos nos fecit. Imo a reatu volui liberare. Fœdum est, turpe cst: nolo dicere malum, nolo dicere periculosum, nolo dicere cxiliosum: turpe cst ut vos fallam, si Deus me non fa! lit. CAPUT V. —Dominus mortem minatur impiis #nequissimis, fraudatoribus, sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis contemptoribus, dc temporibus9 murmurantibus eL mores suos non mutantibus: Dominus illis mortem minatur, gehennas minatur, interitum sempiternum minatur. Quid volunt, ut cgo promittam quod ille non promittit? Eccc dat tibi securitatem procurator: quid tibi prodest, si patcrfamilias non acceptet? Procurator sum, servus suni: vis dicam tibi, Vive quomodo vis, Dominius te non perdet? Securitatem tibi procurator dedit: nihil valet securitas procuratoris. Utinam Domitis libidaret, et ego te sollicitum facerem! Domim enim securitas valet, etiamsi nolim; mea vero nihil valet, si ille noluerit. Quæ est autem securitas, fratres, vel mea vel vestra, nisi ut Domini jussa intente et diligenter audiamus, ct promissa fideliter exspectemus? In his fatigamur3, quia homines sumus: ipsius adjutorium imploremus, ad illum ingemiscamus. Preces nostræ non sint pro rebus sæcularibus prætereuntibus, transituriis, et vice vaporis evanescentibus: sed sint preces nostræ pro ipsa implenda justitia; et sanctificatione pro nomine Dei: non pro vincendo Vicino, sed pro vincenda libidine: non pro sananda carne, sed pro domanda1 avaritia. Ilinc sint preces nostræ: injus nos adjuvent luctantes, ut coronent vincentes.