Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 42
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 42.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Homo malus. Et quandocnmque dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo: hoc enim modo canlavimus. Scio cnim quo gemitu dicas, Libera me, Domine, ab homine malo. Quis enim in isto sæculo non patitur aliqucm hominem malum? Quando ergo hoc dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine molo; sicut totis præcordiis dicis, sic intentis oculis te prius attende. Libera me, Domine, ab homine malo. Fac tibi respondisse Dcum, A quo? dicturus es a Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. Et respondet tibi: De te mihi nihil dicis? Si ab homine malo lihcro te, prius es l. berandus a tc ipso. Pateris malum, noli te ipsum pati malum. Videamus si inveuit in te, quid tibi faciat alter malus. Quid libi faciat malus? Tu noli esse malus. Non tibi dominctur avaritia, non te calcet concupiscentia tua, non te trituret ira tua. Isti hostes interiores tui sunt. Tu ipse non tibi aliquid facias. Videamus quid tibi facit vicinus malus, patronus malus, potens malus: videamus quid tibi facit. Justum te inveniat, fidelem te inveniat, christianum te inveniat: quid tibi facturus est? Quod Stephano Judæi fecerunt. Faciendo malum, miserunt ad bonum. Ergo quando petis ut liberet tc Deus ab homine malo, attende te, noli tibi parcere: te a te liberet. Quomodo te a te liberat? Dimittendo peccata, donando merita, dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas, inspirando virtutem, dando menti tuæ coelestem delectationem, qua omnis terrena delectatio superetur. Hæc cum libi praestat Deus, liberat te a te, et securus exspectas in hujus sarculi malis transitoriis clun eis bonis venturum Dominum, quæ transire non possunt. Satis sint vobis. Videtis certe, quia nescio quomodo ego invalidus accedo, et loquendo fortis fio. Tantus est mihi animus, tanta intentio in profectu vestro! Operarius eniin in agro fructum sperans, minus sentit laborem. Sitis fructus mei, ut vobiscum sim, et omnes simus fructus Dei.