# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 43.3.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 43.3.1 to 43.3.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43.3.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Fides necessaria. Initium bonae vitæ, cui vita etiam alterna debetur, recta fides est. Est autem fides, credcre quod nondum vides: cujus fidei nerces est, videre quod ere.. dis. Tempore igitur fidei tanquam tempore scmenlis, non deficiamus, et usque in linem non deficiamus: sed perseveremus, donce quod seminavimus metamus. Cum cnim aversum esset genus humanum a Deo, et jaceret in delictis suis, sicut Creatore opus habebamus ut essemus, sic Salvatore ut revivisceremus. Justus Deus damnavit hominem, misericors Deus liberat hominem. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suoi: benedictus Deus (Psal. LXVII, 36). Sed accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes. i. Fides magnum Dei doMuum. Nec de ipsa fide tamen ita gloriandam est, quasi aliquid nos possimus. Non cnim fides nihil est, sed magnum aliquid: quam si habes, profecto accepisti. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Videte, charissimi, unde Domino Deo gratias agatis: no in aliquo dono ejus ingrali maneatis, et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. Laus fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest. CAPUT II. — Porro si ex aliqua parte, ut diguum est, cogitetur, quis digne cogitet, quam multis donis Dei ipsius præferatur? Et si minora Dei dona in nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ca superat, debemus agnoscere? Dei in hominem beneficia. Aliud intellectus et aliud ratio. A Deo debemus csse quod sumus (c). Quia quod non nihil sumus, nisi a Deo a quo habemus? Sed sunt et ligna, sunt ct lapides, a quo nisi a Deo? Nos ergo quid plus? Non vivunt ligna et lapides: nos autem vivimus. Sed adhuc nobis idipsum vivcre cum arboribus frutetisque com nune est. Dicuntur enim et viles vivere.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
