# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 43.3.33-64

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 43.3.33 to 43.3.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43.3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43.3.33

Nam si non viverent, non scriptum esset: Occidit in grandine vineas eorum. (Psal. LXXVII, 47). Vivit, cum viret; arescit, cum moritur. Sed vita ista non habet sensum. Quid nos amplius? Sentimus. Quinquepartitus corporis notus est sensus. Videmus, audinus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia dijudicamus et dura, aspera ct lenia, calida et frigida. Est ergo in nobis sensus quinquepartitus: sed hunc habent et besti:e. Habemus crgo aliquid amplius nos. £t ista lamen quæ enumeravimus, fratres mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam Creatori laudem debemus? Sed tamen amplius quid habemus? Mentem, rationem, consilium, quod non habent bestia, non habent volucres, non habent pisces: in eo facti sumus ad imaginem Dei. Denique ubi Scriptura narrat quod facti sumus, ibi subjungit, ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et præponat, id est, ut ea nobis subjecta sint: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem cl similitudinem nostram, ei babeat potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum, et serpentium quæ repunt super terram (Gen. I, 26). Unde habeat potestatem? Propter imagincm Dei. Undc quibusdam dicitur increpando: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxxi, 9). Sed aliud cst intellectus, aliud ratio. Nam rationem habcmus et antequam intelligamus; sed intelligere non valemus, nisi rationem habeamus. Est ergo animal rationis capax: verum ut melius et citius dicam, animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam inte!!!gat jam rationem habet. Nam ideo vult intelligere, quia ratio præcedit. CAPUT III. — 4. An prius credendum quod postea intelligatur. Hoc ergo unde bestias antecedimus, maxime in nobis excolere doLemus, et resculpere quodam modo et reformare. Sed quis poterit, nisi sit artifcx1 qui formavit? Imaginem in nobis Dei deformare potuimus, reformare non possumus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
