# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 43.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43.8

Fides intelligendo crescit. Putatis autem, charissimi, nihil dicere etiam illum qui dicit, Intelligam, ut credam? Quid enim nunc agimus, nisi ut credant, non qui uon credunt, sed qui adhuc pamm credunt? Nam si nullo modo credidissent, hic non essent. Fides cos adduxit, ut audiant; fides eos fecit præsentes verbo Dci: sed ipsa fides quæ germinavit irriganda est, nutrienda est, roboranda est. Hoc cst quod agimus. Ego, in quit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat eat aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7). Loquendo, hortando, decendo, suadendo plantare pos umus et rigare, non autem incrementum dare. Noverat autem ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc teneræ, et adhuc infirmæ, et ex magna parte titubanti, non tamen nullæ fidei, sed alicui fidei adjutorem orabat, cui dicebat, Credo, Dominc. CAPUT VII. — 9. Quomodo et credendum quod intelligatur, et intelligendum quod credatur. Modo cum Ev.ingelium legeretur, audistis: Si potes credere, ait Dominus Jesus patri pueri, si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et ille intuens semetipsum, et potitus ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam; sed prius discutiens conscientiam, vidit in se esse aliquam fidem, vidit et titubationem, utrumque vidit. Unum se habere confessus est, et alteri adjutorium postulavit. Credo, inquit, Domine. Quid sequebatur, nisi, Adjuva fidem meam? Non hoc dixit, Credo, Domine; video hic aliquid unde non mentior; credo, verum dico: sed video hic etiam nescio quid, quod mihi displiceat. Stare volo: sed adhuc nuto. Stans loquor, non cecidi, quia credo; sed tamen adhuc nuto: Adjuva incredulitatem meam (Mare. ix, ii, 23). Ergo, charissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cujus controversiam inter nos natam Prophetam judiccm postulavi, non nihil dicit etiam ipse, cumdicil, Intelligam ut credam. Nam utique modo quod loquor, ad hoc loquor, ut credant qui nondum credunt: ct tamen nisi quod loquor intelligant, credere non possunt. Ergo ex nliqua parte re, ruin est quod ille dicit, Intelligam, ut credam; et ego qui dico, sicut dicit Propheta, Imo crede, ut intelligas: verum dicimus, concordemus. Ergo intellige, ut credas: crede, ut intelligas. Breviter dico quomodo utrumque sine controversia accipiamus. Intellige, ut credas, verbum mcum; crede, ut intelligas, verbum Dei.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
