# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 43

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De,eo quod scriptum est in Aggæo propheta, cnp. II, f. 9, Meum est aurum, et me…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/43

Auri contemptus in propheticis litteris commendotus. Nam de contemptu terreni auri et argenti quæ Prophetæ dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad dccipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait, Radix est autem omnium malorum avaritia: quam quidam sectantes, a fide pererraverunt, ct inseruerunt se doloribus multis (I Tini. VI, 10), quasi facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur avaritia, et digna exsecratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quæstio est, cur non audiunt prophetam dicentem, Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini (Ezech. VII, 19)? Hoc solum si quisquam sitiens audiat, et animae suæ medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in ampicium Dei, vetere homine exutus ut se immortalitate coopcriat, advocabit? Sed quid jam diutius de hac quæstione tractemus? Credo esse manifestum Charitati vestræ, Manichaeorum sectam non veritate, sed fraude agere, cum imperitis, ut Scripturas non tota totis 1, novas veteribus præferant; sed sententias excerpendo, quas vclut adversas sibi esse conantur ostendere, ut dccipiant imperitos. Nulla est autem de ipso Novo Testamento vel Apostoli Epistola, vel etiam liber EvangetH, de quo non possint istafieri; ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi videatur esse contrarius, nisi cjus tola contextio diligentissima lectoris intentione tractetur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
