Latin
45.129 to 45.154
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.129-154
Unproofread scanNot analysed yet
Lux illa est æterna sapicntia. Fccit autem te Deus, o homo, ad imaginem suam. Daretne libi unde videres solem quem fecit, et non tibi daret unde videres cum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? Dedit ct boc: utrumque dedit tibi. Sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem negligis: detritum portas atque sauciatum. Paena tibi est, si se volucrit ostendere fabricalor tuus: paena est oculo tuo, antequam curetur atque sanctur. Nam et in paradiso peccavit Adam, et abscondit se a facie Dei. Cum haberet ergo cor sanum pura conscientiæ, gaudebat ad præsentiam Dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est cœpit lucem formidare divinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, veritatem fugiens, umbras appetens. CAPITA VII ct VIlI. -7. Ægroti ad poculum sur mendum exemplo Christi invitamur. Ergo, fratres luci, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit Apostolus, In Adam omnes moriuntur (I Cor. xv, 22): omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico, ut non ægrotaremus; obtemperemus, ut ab ægritudine liberemur. Dedit nobis præcepta medicus, sanis: dedit præcepta medicus. ne medico indigeremus. Non opus est, inquit, sanis medicus, sed ægrotantibus (M atth. IX, 12). Sani præcepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram præceptum illud (0) contempserimus. Ægrotare jam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. Quia enim ad medicum venire non poteramus, ipse ad nos venire dignatus cst. Non contempsit saucium contemptus a sano. Non destitit dare alia præcepta languenti, qui prima custodirc noluit, ne langueret: tanquam diccret. Certe experimento sensisti verum me dixisse, quando dixi, Noli tangere boc. Sanare ergo tandem, et revivisce. Ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. Tu enim tibi fecisti præcepta illa mea, quæ ino data sunt tam dulcia, tam laboriosa.