Latin
45.180 to 45.212
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.180-212
Unproofread scanNot analysed yet
Et in curando videte quid admonuerit ægrotum interiorem. CAPUT X. —9. Duorum cecorum curatio quid significat. Jesum transire quid. Attendite ipsius Eacti cxitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via duo cæci, transeunte Domino exclamabant, ut eonim misereretur. A turba vero, quoe cum Domino crat, compescebantur ne clamarent. Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum ad aures Domini: quasi non jam ille cogitata prævenerit1. Clamaverunt ergo duo cæci, ut audirentur a Domino, ct a turbis comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus, Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis vobis faciamt At illi dixerunt: Ut aperiantur oculi nostri. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit oculos eorum. Si intelleximus jam interiorem ægrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quæramus et interiorcm cæcum. Clausi sunt oculi cordis: transit Jesus, ut clamemus. Quid est, transit Jesus? Agit temporalia Jesus. Quid est, transit Jesus? Agit transitoria Jesus. Attendite et videte quanta cjus gesta transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur? Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per ætates cucurrit usque ad juventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiæ pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiæ juventus transeunti cedentique successit 2. Ipsa etiam quoe fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit, ascendit in caelum: jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et divinilas ejus semper manct, ct immortaliias jam corporis ejus nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quai temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda pradicantur.