# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.180-212

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.180 to 45.212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.180

Et in curando videte quid admonuerit ægrotum interiorem. CAPUT X. — 9. Duorum cecorum curatio quid significat. Jesum transire quid. Attendite ipsius Eacti cxitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via duo cæci, transeunte Domino exclamabant, ut eonim misereretur. A turba vero, quoe cum Domino crat, compescebantur ne clamarent. Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum ad aures Domini: quasi non jam ille cogitata prævenerit1. Clamaverunt ergo duo cæci, ut audirentur a Domino, ct a turbis comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus, Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis vobis faciamt At illi dixerunt: Ut aperiantur oculi nostri. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit oculos eorum. Si intelleximus jam interiorem ægrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quæramus et interiorcm cæcum. Clausi sunt oculi cordis: transit Jesus, ut clamemus. Quid est, transit Jesus? Agit temporalia Jesus. Quid est, transit Jesus? Agit transitoria Jesus. Attendite et videte quanta cjus gesta transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur? Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per ætates cucurrit usque ad juventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiæ pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiæ juventus transeunti cedentique successit 2. Ipsa etiam quoe fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit, ascendit in caelum: jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et divinilas ejus semper manct, ct immortaliias jam corporis ejus nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quai temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda pradicantur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
