Latin
45.2.1 to 45.2.14
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.2.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
i. Divinœ misericordiæ tribuendum quod opportune acciderit nulla hominum cura. In omnibus lectionibus, quas recitatas audivilnus, si animadvertit Charitas vestra primam lectionem Isaiæ prophetæ, quia omnia quæ lecta sunt nec mcminissc nec dicere possumus, recentissimum arbitror residere potuisse in cordibus vestris, quo conclusit Lector: : Qui autem dediti mihi erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Deinde ascendit apostolica lect o, et inde cœpit: Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus noa ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Procurante divina misericordia, quæ nos rcgit, ct quae nobis esuricnLibus escas praparat, non solum corporum reficicndorurn, propter quas oriri facit solem super bonos et malos, ct pluit super justos et injustos; sed etiam propter famcm cordis nostri, quam patimur in hac ercmo, et motimur, nisi manna pluat: mensam ergo suam nobis præparante Domnino, nulla humana industria procurantc, quod ipse novit, factum est, ut se lectiones sic sequerentur, ut in Isaia promitteretur nobis aliquid, in Apostolo autem diceretur, Has, erge promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei; quasi una lectio esset Proplictæ ct Apostoli. Quid cnim ait Apostulus? Has ergo promissiones habentes, charissimi: et ibi non est dictum quas promissiones, non quia non ibi sunt; seJ quia non indic cæpit lector: ct tanquam quærebat animus auditoris, de quibus promissionibus dicat Apostolus, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Magnum enim negotium nobis imponitur, et non parvus labor, mundare nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: et nemo suscipit hunc laborem, nis! audiat promissionis mercedem. Cum ergo laborem mundationis carnis ct spiritus Demo suscipiat, nisi præmio invitatus; nescio quomodo factum est ut Lector ab indictione laboris inciperet, et a promissione mercedis non inciperet.