# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.2.15-35

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.2.15 to 45.2.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.2.15

Sed Deus noluit fraudare auditorem intentum. Si forte dubitabat suscipere laborem mundationis carnis et spiritus, qui non audierat mercedem, arinet se ad principium lectionis apostolicæ: promissiones autem si quaerit, attendat ad fiDem lectionis propheticæ. Ubi enim linivit prophetica leetio, ibi est promissio: unde cæpit Apostoli lectio, ibi cst operis indictio. Cupiditates non finiuntur, sed augentur, si præsentia propter terrenas promissiones contemnantur. Erigamus ergo nos, et mundemus ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habentes. Quas promissiones? Qui autem mihi dediti erunt, dicit Dominus per Isaiam, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones habentes, mundemus nos ab omni coinquinalione carnis et spiritus. Dicit aliqnis: Et propterea me mundabo a coinquinatione camis et spir itus, ut possideam terram et inhabitem montem? Procul dubio quaerendum quid sibi vultpossessio terrae et montis habitatio: ne forte sperent homines, latas possessiones se accepturos, et non finiant cupiditatem, sed differant; imo augeant, et contemn iul parva, putantes se de ipso genere accepturos esse majora. Quis enimnon contemnat unam centuriam, si illi promittatur quia possessurus est centum? Aut quis nun contemnat dclicias unius prandii, forte pauperioris et frugalioris, si dicatur ei: Nisi te continueris, non venies ad illam coenam lautissimam ct opimam? Qui sic continent a quibusdam praesentibus, non finiunt cupiditates 1. Timendo no perdam quod amplius desiderant, ea quae minora sunt coutemnunt; ipsa est tamen cupiditas. Numquid non est avarus, qui contemnit centum folles, ut acquirat mille? Non tibi videatur jam finisse avaritiam, quia invenisti cum contemnentem folles centum. Mille cogitat, ideo centum contempsit (a). Sunt homines, qui obsequuntur plerumque senibus filios non habentibus, et contemnunt in illis multa, sed majora ex ipsis sperant. Istos misericordes putamus, an cupidos?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
