Latin
45.2.36 to 45.2.51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.2.36-51
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo plus probantur filii pauperum, quando obsequuntur parentibus pauperibus; quia pietas illos ducit, non merces. Filii autem divitum quando obsequuntur parentibus suis, non probatur pietas, et si est, latet: quia et si videtur a Deo, ab hominibus videri non potest. Adco et ipsi parentes mate sentientes plerumque de filiis suis, cum putant quia propter pecuniam illis obsequuntur filii sui, cum expediat aliquando filiis eorum ut emancipentur a parentibus, cxigil for:e aliquod commodum uxorem ducturus, aut perveniendi ad aliquem honorem, ut donent illi res suas, ei dicunt: Non donabo; nam jam non mihi obsequctur1. Qualem sententiam tulit de filio suo, quia ad pecuniam illi obseqnitur, nun attendens paternamcharitatcm? Si ergo linies ne accepta pecunia non libi obsequatur filius tuus, non est amabilis pietas. sed venalis. Quanto melior filius pauperis, filius aliquando senis ærumnosi' et egentis, qui nihil exspectans a patre suo, quia nun habet quod ei dimittat, laboribus et ærumna sudoris pascit patrem suum? Aliquando et filii divitum attendentes timorem Dei, non quia exspectant aliquid a parentibus suis, sed quia parentes sunt et genuerunt et educaverunt, et Deus præcepit dicens, Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12), idco obsequuntur: sed latet affectus, ubi propositum est præmium. Eo autem isti acceptiores sunt apud Deum, quia mentem ipsorum non possunt vidcre homines, et Deus solos videt, nee laudari ab hominibus possunt: sicut Job qui colebat Deum. Putaverunt enim dæmones quod propter mercedem coleret Deum. Ubi autem probatus est quia gratis coleret? Quia perditis omnibus dixit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domim benedictum (Job I, 21).