# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.240-270

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.240 to 45.270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.240

Nec tamen Ecclesiis quai de Judæis crediderant, tacuit: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judææ, quæ sunt in Christo. Tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizut fidem qnam aliquando vastabat: et in me, inquit, magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 20, 14). Angulus enim duos parietes copulat de diverso vcnientes. Quid tam diversuin, quam circumcisio et præputium, habens unum parietem de Juda:a, altcrum parietem de Gentibus? Sed angulari lapide copulantur, Lapidem enim quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ei diverso venientes in unum conveniunt\ et quadam unitate junguntur. Isti ergo duo parietes sccundum typum, duo cæci crant clamantes ad Dominum. CAPUT XII. — ii. Transiens Jesus interpellatur, et sanat. Attendite nunc, dilectissimi. Dominus transibat, cæci clamabant. Quid est, transibat? Transitoria opera facicbat, sicut jam diximus. Secundum hæc transitoria opera fides nostra ædificatur. Credimus enim in Filium Dei, non tantum quia Verbum Dei cst, per quem facta sunt omnia:: si enim semper in forma Dei manens æqualis Deo, non semetipsum exinaniret formam servi accipiens; nec sentirent cæci, ut possent clamare. Sed cum operaretur transitoria, it! est. humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamaverunt duo cæci, Miserere nostri, fili David. Quia et hoc ipsum quod Dominus et creator David, etiam filius David esse votuit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit. CAPUT XIII. — 12. Clamare ad Christum, quid. Quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiæ Christi congruere bonis operibus? Hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes vocibus, et muti moribus. Quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior cæcitas transeuntc Christo, id cst, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur ad æterua eapienda?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
