# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.3.26-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.3.26 to 45.3.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.3.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.3.26

Est ergo terra viventiUm: nam cum æterna et coelestis sit, terra dicitur qnia possidetur, non quia aratur. Habet cnim possessorem sine labore: quia et ista possessorcm suum exercet in labore; ct fatigat in timorc. Quid tibi dicitur? Surge, ara terram, ut possis babere unde vivas. Ei velis nolis, gemens ct suspirans surgis, et opera.. ris; quia sequitur te sententia damnati Adam: In labore vultus tui edes panem tuum ( Gen. III, 19 ). Cum autem transierit omnis labor ct gemitus, erimus in terra viventium. Nihil ibi nascitur et crescit: quidquid ibi est, eodem modo est, sic est semper *. Non ibi alteruant hiems et æstas, nox et dies. Hic seminatur, ut ibi metatur; si tamen seminatur. Quis est cnim qui scminat bic, ut ibi metat? Qui crogat pauperibus. Erogatio pauperibus seminatio est in terra. Semina hic, et ibi invenies messem: æstate non secatur, ut transcat; sed et manducatur, et cum gaudio permanet. Ibi enim justitia saginaris. Terra illa habet panem suum. Quis est iste panis? Qui huc inde ad nos venit: Ego sum, inquit, punis vivus qui de cælo descendi (Joan. vi, 51 ). Qualis esi iste panis? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v; 6).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
