Latin
45.338 to 45.370
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.338-370
Unproofread scanNot analysed yet
v, 16). Christi enim divinitatem videbal, quantum in hac vita potest. Est divinitas Christi, est humanitas Christi. Divinitas stat, humanitas transit. Quid est, Divinitas stal? Non mutatur, non convellitur, non recedit. Non cnim sic ad nos venit, ut a Patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moveretur. Assumpta carne I, locum mutavit: Deus autcm assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. Tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. Sed quorum oculi! Clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quæ dispensata est temporalilcr ad erudiendos uos parvulos. Sanatis autem oculis, quid pretiosius babere poterimus, fratres? Lumen hoc qui vident qnod factum est, quod fulget de caelo, vel quod exhibetur de Incerna,gaudent. Et quomodo miseri videntur, qui hoc videre non possunt? Ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes vos ad clamandum, cum transit Jesus? Lucem commendo Sanctitati vestræ amandam, quam forte non videtis. Creditc, dum nondum videtis; et clamate, ut videatis. Quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non vident? Excaecatus cst aliquis: continuo dicitur, II'atum Deum habuit, aliquid mali commisit. Huc uxor Tobiæ dicebat viro. Clamabat ille propter hædum, nc de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum illc diceret, Reddite, si do furto est; illa respondebat insultans, Ubi sunt justitiæ tuæ (Tob. II, 21, 22)? Quam cæca erat, quæ furtum defendebat: et quam lucem videbat, qui furtum reddi imperabat! Illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce justitiæ. Quis eorum erat in luce meliore? CAPUT XVI. —16. Lux interior cnm visibili comparatur. Ad hanc lucem, fratres, amandam hortatur Dilectionem vestram; ut clametis operibus, cum Daminus transit: sonet vox fidei;