# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.371-395

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.371 to 45.395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.371

ut stans Jesus, id est, * incommutabilis manens Dei Sapientia, et majestas Verbi Dci, pcr quod facta sunt omnia, aperiat oculos vestros. Idem Tobias monens filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id cst, ad bona opera monebat. Dicebat illi ut daret pauperibus, præcipiebat ut elcemosynas faceret indigentibus, ct docebat dicens: Fili, eleemosynæ non sinunt ire in tenebras (Tob. iv, 11). Consilium percipiendæ atque obtinendæ lucis caecus dabat. Elcemosynæ, influit, non sinant ire in tenebras. Si ci lilius responderet miratus, Quid ergo, pater, tu elcemosynas non fec isti, ut modo cæcus loquaris? tu nunc nonue in tenebris cs, qui mihi dicis, Elcemosynæ non sinunt ire in tenebras? Noverat ille de qua luce doceret filium, noverat in interiore homine quod videbat. Filius patri porrigcbat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut habitarct in cœlo. Clamandum inter turbas clamare prohibentes. Breviter, tit concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atquc angit, videte esse turbas quæ corripiant cæcos clamantes. Omnes qui in hac turba sanari vultis, non vos deterreant: quia multi sunt nominc christiani, et operibus impii; non vos deterreant a bonis operibus. Clamate inter turbas compescentes, revocantes, insultantes, male viven tcs. N on enim solis vocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. Non vult bonus Christianus ire spectare. Hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. Alii concurrunt, sed forte Pagani, Corte Judai. Imo vero tam pauci essent in thcatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. Currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. Clama crgo non cundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseveranti ad aures Salvatoris, ut stet Jesus, et curet te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
