Latin
45.396 to 45.419
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.396-419
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus Domini. Non enim et illi cæci ex illa parte clamaverunt, ubi turba non erat, ut ex ca parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. In! cr ipsas turbas clamaverunt: et tamen Dominus audivit. Sic et vos ctiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores sæcularium vanitatum, ibi clamate, ut sanel vos Dominis. Nolite per aliam partcin clamare ad Dominum, nolite ad hæreticos ire, et ibi clamare ad Dominum. Attenditc, fratres, quia in illa turha qunc clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant. CAPUT XVII. —18. Perseverantia contradictores vincuntur. Nam ct hoc attendat Sanctitas vestra, quid sit perseverare in clamando. Dicam quod multi mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat Ecclesia tales parere. Gum quisque Christianus coeperit bene vivere, fervere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa novitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autcm perseveraverit, et cos superaverit perdurando, et non defecerit a bonis opcribus; iidem ipsi jar. . obsequentur, qui ante prohibebant. Tamdiu enim corripiunt et perturbant et vetant, quamdiu sibi cedi p: sse præsumunt. Si antem victi fuerint perseverantia proficientium, convertunt se, et dicere incipiont: Magnus homo, sanctus homo: felix cui Deus concessit. Honorant, gratulantur, benedicunt, laudant: quomodo illa turba qu:e cum Domino erat. Ipsa prohibebat ne cæci clamarent: sed postquam illi ita clamaverunt, ut mererentur audiri et impetrare misericordiam Domini, ipsa turba rursum dicit, Vocat vos JeMna. Jam et bortatores fiunt, qui paulo ante corripiebant ut lacerent. Solus autem ille non vocatur a Domino, qui non laborat in boc sæculo. Sed quis in hac vita non laborat in peccatis et in iniquitatibus suis? Si antem omnes laborant, omnibus dictum est, Venite ad met omnes qui laboratis (Matth.