# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.476-521

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.476 to 45.521. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.476

Inimicus autem superseminavit zizania. Sed tamen quid ait paterfamilias? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere? Utique per agrum. Quia cst ager? Numquidnam Africa? Non. Quis est ergo? Non interpretemur nos, Dominus dicat: neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. Dixerunt enim Magistro discipuli: Enarra nobis parabolam zizaniorum. Et enarravit Dominus: Semen bonum, dixit, filii sunt regni; zizania fero, filii mali. Quis ea seminavit? Inimicus aultem, inquit, qui ea seminavit, diabolus est. Quis est ager? Ager est, inquit, hic mundus. Quæ est messis? Messis est, ait, finis sœculi. Qui sunt messorcs? Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 24-30, 56-43). Numquid Africa est mundus? Numquid messis hoc tempus? Numquid messor Donatus? Per totum orbem terrarum exspectate messem, per totum or- Lem terrarum crescite in niessem, per lotum orbem terrarum zizania tolerute usque ad messem. Non vos seducant perversi, paleae nimis leves, quæ evolant ante adventum ventilatoris ex arca: non vos seducant. Tenete eos ad istam vel solam similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. Ille codices tradidit. Non. Sed ille codices tradidit. Quilibet tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem Dei evacuavit?Qux est fides Dei? Quam promisit Abrahae, dicens: In semine tuo benedicentur onmes gentes. (Gcn. XXII, 18). Quæ est fides Dei? SiMile utraque Crearer, usque ad messem. Per quid crescere? Per agrum. Quid esi, Per agrum? Per mundum. Donatistarum commentum de frumentorum diminuItene. Hic illi dicunt: Creverat quidcm utrumque per mundum,sed jam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regioncm paucitatemque revocata. Non te permittit Dominus interpretari quod vis. Ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os libi contrarium, <(ui contradicis testatori, ciiam te ad hæreditatem vocanti? Quomodo claudit os tuum?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
