# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.5.33-51

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.5.33 to 45.5.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.5.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.5.33

Scd quia dignatus est esse caput Ecclesiæ, desperaret de se Ecclesia quia resurgeret1, si videret quia nou resurrexisset caput. Resurrexit ergo caput, et visum cst rcsurgere caput. Primo a mulieribus visum est, et nuntiatum est viris. Primæ mulieres viderunt resurgentem Dominum, et Evangelistis futuris Apostolis a mulieribus Evangelium annuntiatum est, et per mulieres illis Christus annuntiatus. Evangelium enim laline bonus nuntius est. Qni græce noverunt, sciunt quid sit Evangelium. Evangelium ergo bonus nuntius. Quid lam bonum nuntium possumus dicere, quam quia resurrexit Salvator noster; aut quid niajus illi prædicaturi erant, quam qnod eis feminæ nuntiaverunt? Sed quare femina nuntiaVit Evangelium? Quia per feminam mors emendata cst. Etenim feminam nuntiantem mortem consolata cst fcmina nuntians vitam, quia mortua crat propinans mortem. Pcr feminam seductus est Adam, ut caderet in mortem: per feminam nuntiatus est Christus, jam rcsurgens non moriturus. Sic et nos futuri sumus resurgere, ct erimus mons sanctus Dei. In hoc monte habitai qui deditus est Deo. Qui autem mihi dediti erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt inontem sanctum meum; id cst, nou recedent ab Ecclesia. Modo laboremus iu Ecclesia, postea hæreditabimus Ecclesiam. Quando caini ibi crit gaudium nostrum sempiternum, non iui crimus nisi possessores, non autem laborabimus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
