# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.522-548

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.522 to 45.548. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.522

Dicendo, Sinite utraque crescere usque ad messeM. Si jam fuit inessis* credamus esse frumenta diminuta. Quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. Sic enim ait: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum. Si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur?Concedo in comparatione zizaniorum simal atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. Cum enim abundat iniqUitas, refrigescit charitas multorum: crescunt zizania, crescit palea. Sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseverando usque ad finem salvum fiat (Matth. xxiv, 12, 13), crescunt utraque usque ad messem. Et si propter abundantiam malorum dictum est, Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem in terra (Luc. XVIII,8 )? hocque nomine significantur quicumque legis praevaricatione imitantur eum eui dictum est, Terra ea, et in terram ibis (Gcn. III, 19): tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est, Sic erit semen tuum sicut stellœ cœli, et sicut arena maria (Id. xv, 5, et XXII, 17), etiam illud non tacitum est, Quia mulli ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno Dei (Matth. vm, 11). Utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in Scripturis babent zizania vel paleæ, suas autem frumenta. Quas qui non intelligunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt cæca cupiditate, ut nolint obmutescere vet patefacta veritate. CAPUT XX. — 23. Locus male de corporali separatione intellectus a schismaticis. Ecce, inquiunl, dicit proPheta, Recedite, exile inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. inI, 11): quomodo erro malos pro pace tolerabimus, a quibus cxire et recedere jubemur, ne tangamus immundum? Nos istam recessionem spiritualilcr intelligimus, illi corporaliter. Nam et egoclamo cum propheta, et qualiacumque simus vasa, utitur nobis Dcus in dispensationem vestram: clamamus et nos, ct dicinius vobis, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
