# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.549-580

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.549 to 45.580. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.549

sed contactu cordis, non corporis. Quid cst enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autemexireindc, nisi facerequod pertinetad correptionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit; non tctigisti immundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si ret exegit, congruam, et quoe unitatem non violet, disciplinam; existi inde. Attendite in facta sanctorum, ne forte nostra videatur interpretatio. Quomodo hæc verba intellexerunt sancti, sic utique iniclligenda sunt. Exite inde, inquit propheta. Prius usitata ipsius verbi consuctudinc assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. Plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se illc qui accusatur homo, rationabditcr justeque defenderit, qui audiunt, dicunt, Exiit inde. Quo inde exiit? Manens loco, exiit inde. Quomodo inde exiit? Ratione reddita, et defensione justissima. Hoc cst quod faciebant sancti, quando excutiebant pulverem de pedibus suis, adversus eos qui sibi paccm nuntiatam non accipiebant (Luc. x, 11). Exiit inde ille speculator, cui dictum est, Speculatorem posui te domui Jsrael. Illi enim dicitur, Si dixeris iniquo, et nou se averterit ab iniquitate et a via sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17, 19). Hoc si facit, exit indc, non separatione corporis, sed defensione operis sui. Fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperavit, cui obtemperandum fuit. Hoc est, Exite inde. CAPUT XXI.- 24. Prophetæ populi vitia reprehendebant, nec ab illo recedebant. Clamavit ista Moyses, clamavit Isaias, clamavit Jeremias, clamavit Ezechiel. Videamus si hoc ipsi fecerunt, si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa et quam vehementer Jeremias increpavit in peccatores et sceleratos pepuli sui! Inter eos tamen erat, unum cnm illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat: in ea hominum sceleratorum congregatione vivebat, sed clamando exibat inde.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
