# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.55-83

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.55 to 45.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.55

VIII, 22). Certe mortui sapultores non sunt corpore mortui: quia si hoc cs sent, mortua corpora sepelire non possent. T amen mortuos cos vocat: ubi, nisi intus in anima? Sicut enim ctiam visibiliter plerumque in domo integra et salva dominus ejusdemdomus mortuus jacct; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, ct illuminabit te Christus (Ephes. v, 44). Ipse illuminat excæcatum, qui excitat mortuum. Ejus enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum, Surge, qui dormis. Caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audial (Matth. XI, 15). Quls enim ante illum sine corporis nnribus stahal? Quas ergo alias aures nisi interioris hominis requirebat? CAPUT IV. — 4. Oculus mentis, quo Deut rideatur, mundatur per fidem. Item quales oculos quærebat, cum loqueretur utique videntibus, sed v!demibus per oculos carpis? Nam cum ei diceret Philippus, Domine, otlende nobis Patrem, et sufficit nobis: bene quidcm hoc intelligebat, ut demostratus Pater posset sufficere; sed cui non sufficiebat aequalis Patri, quomodo sufficeret Pater? Quare autem non sufficiebat? Quia non videbatur. Quare non videbatur? Quia nondum erat sanus oculus, unde posset videri, Hoc cnim quod ill carne Domini videbatur bis ocu)is. non soli discipuli videront qui honoraverunt, sed et Judæi qui crucifixerunt. Qui ergo aliter se videri volebat, alius oeulos requirebat. Et idco sic respondit dicenti, Ostende nobis Putrem, et sufficit nobis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe. qui me vidit, vidit et Patrem Et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur secundum fidem, ut possit ad speciem pervenire. Et ne sic putaret Philippus cogitaudumDeum, quomodo videbat in corpore Dominum Jesum Christum, statii, subjecit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me eat (Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
