# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.7

Qualis mons Christus. Contra Donatistas. Ergo manifestum istum montem habemus. Non nobis proponamus montes, aut qualis est Giddaba4, aut quales sunt quicumque nobis nominantur. Aliquando enim carnaliter accipientes homines; ut puta, legunt, Exaudiet illum de cælo sancto suo ( Psal. XIX, 7 ): bene aliquando de monte, et loquitur Christum 2: et currunt homines in montem orare, quasi ibi exaudiat Deus. Carnaliter sapientes, quia vident plerumque nubes inhærere in lateribus montium, ascendunt ia montes, ut proximi sint Deo. Oratione tua vis contingere Dcum? humilia te. Herum, quia diximus, Vis contingere Deum? humilia te: ne carnaliter accipias, descendens in hypogxas, ut ibi roges Deam. Nec hypogiras, nec montem quæras. In corde tuo habe humilitatem, et Deus tibi dabit altitudinem; veniet ad te, et erit tecum in cubiculo tuo. Ergo qualem montem habemus Christum, Ecclesiam habemus, Ecclesiam amemus. Crevit et implevit mons iste universum orbem terrarum. Manifestum est qnia non sunt in isto monte qui in parte sunt, et nOn tenent nobiscum universam terram. Commemoramini, fratres, quia omnis pagina armat et implet nos contra linguas hominum, quas quotidie patimur. Si dixisset, Crevit ille mons, et implevit universam Africam; numquid dicerent illi, nisi quia pars Donati est? Compressit linguas ipsorum crescendo. Tanturn crevit, ut obturet1 ora verbosorum. Quo enim iit crescendo? Per universam terram. Nam mons ille, node præcisus est, non crescendo implevit universam terram: quia etsi impleverunt universam terram Judæi, quia debellati sunt, et suain terram perdiderunt; dispersi sunt pcr terram paena meritorum, non magnitudine incrementorum. Dominus autem Christus lapis augularis, sub. egit regna hominum, fregit regna dæmonum, humiliavit omnes reges ut cresceret, crevit et implevit universam faciem terrae. Audeo dicere, adhuc crescit, adhuc sunt loca quae implet.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
