# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.84-103

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 45.84 to 45.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.84

xiv, 8-10)? jamdudum dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem. Sed nodum habebat Philippus sanum oculum, unde videret Patrem: atque ideo nec unde videret ipsum Filium Patri coa'qualem. Itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem aspicere non valentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis fomcntisque suscepit, et ail, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me eat? Qui ergo nondum potest videre quod demonstraturus est Dominus, non quærat prius videre quod credat: sed prius credat, ut possit oculus sanari quo videat. Sola enim forma servi cxhibebatur servilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse requalis Deo, si ab cis quos sanari voluit jam videri posset æqualis Deo, non opus haberel semetipsum exinanire, et formam servi accipere (Philipp. II, 6, 7).Sed quia non erat unde videretur Deus, ei erat unde videretur homo; qui Deus erat, factus est homo, ut id quod videbatur, sanaret illud unde non vidcbatur. Ipse enim alio loco ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Poterat utique Philippus respondere, et dicere, Domine, ecce te video: talisne est Pater, quale est boc quod video; quoniam dixisti, Qui me vidit, vidit et Patrem? Autequam hoc responderet Philippus, vcl lortasse antequam cogitaret, cuin dixisset Dominus, Qui me vidit, vidit et Patrem; continuo subjunxit, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me eat? Illo enim oculo nondum videre potcrat, nec Patrem. nee æqualem Patri Filium: sed ut sanaretur oculus ad videndum, inungendus erat ad credendum. Ideo autequam videas quod vidcre non potes, crede quod nondum vides. Ambula per fidem, ut pervenias ad speclem. Species uon laetificabit in patria, quem fides non consolatur in via. Sic euim dicit Apostolas: Quamdiu sumus in corpore, perrgrnamur a Domino.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
