# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/45.9

Sanctificatio in timore Dei perficitur. EI sequitur, Perficienles sanctificationem in timore Dei. Magnifice addidil,in timore Dei. Eece quia non perficit bomo sanctificationem, nisi in timore Dei. Quæ est perfecta sanctificatio? Sanctificatio et corporis et spiritus. Si sit corporis, et spiritus non sit, imperfecta est. Nam illud non potest esse spiritus sanctificatio, et corporis non esse. Esse corporis, ct non esse spiritus, potest: esse spiritus, et non esse corporis, non potest. Qui enim est mundus spiritu, operari flagitia non potest. Unde hoc? Ex corde enim procedunt, ait Dominus, adulteria, homicidia (Matth. xv, 19). Ilomo enim non potest perpetrare per membra, quod non sibi in corde dixerit. Verbum in corde concepit, et deputatum est in otius. Ideo quodam loco Dominus: Mundati quæ intus sunt, ait, et quos foris sunt, munda erunt (Id. XXIII, 26). Non dixit, Mundate quæ foris sunt. Si a corpore inciperet, restabat ut moneret nos ut mundaremus et animum: si autem ab animo, non opus cst ut mundemus corpus; quia animi munditiam sequitur corporis munditia. Ergo apostolus Paulus quia coepit a carnc, opus erat ut diceret et de spiritu, Perficientes sanctificationem Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus; quia potest incoinquinata esse caro, non faciens adulteria, fornicationes, et talia; sed tamen esse libidincs, ct cogitationes, et malae voluntates in anima. Et subjecit, Perficientes sanctificationem in timore Dei. Quis ergo facit sauctificationem corporis, et non facit animae? Qui homines timet, et non Deum. Nam qui in timore Dei est, perficit sanctiftcationem 4. Ideo certe noluisti perpetrare adulteria, ne sciret homo; timore hominum tenuisti carnem a commissis malis: ideo noluisti committerc ubi videt homo. Si et Deum times, noli et ibi, ubi videt Deus, et perfecisti sanctificationem. Intende: 0 si possem, ait aliquis, pervcnirc ad illam feminam! scd non possum, diligenter custoditur, maritum vigilantem babeL, ministrum non habco; si ausus: ero, comprehendor. Facit quasi mundationem corporis: intus autem quia vult, non facit mundationem spiritus. Ideo timebat in corpore facere, ne videret homo; et non timet intus facere, ubi videt Deus: oculus hominis vitat, et Dei non timet. Quis ergo perficit sanctificationem? Qui in timore Dei est. Perficientes sanctificationem in timore Dei. Timor hominum forte corpus potest ab immundicia temperare; animam autem, nonnisi timor Dei. Sanctificavit animum? Sqcurus est de corpore. Qui vestitus est, mundus sit, et vestis ipsa munda erit. Inhabitator bonus et sanus sit, et non timeat ruinam domus suæ.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
