# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.110-137

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.11.110 to 46.11.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.110

et quod periit, non inquisistis. Te magis timebo quam ipsum? Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi (Ii Cor. v, 10). Non te timeo; non enim potes cvertere tribunal Christi, et constituere tribuna! Donati. Revocabo errantem, requiram perditam: velis nolis, id agam. Et si me inquirentem lanient vepres silvarum, per omnia angusta me coaretabo; omnes sepes excutiam; quantum mihi virium terrens Dominus donat, omnia peragrabo: revocabo errantem, requiram pereuntem. Si me pati non vis, noli errare, noli perire. i5. Errantes oves non sine sanarum periculo negliguntur. Parum est quod doleo te errantem atque pereuntem; timeo ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confecistis. Si neglexero errantem atque percuntem, et eum qui fortis est delectabit crrarc atque perire. Cupio lucra exteriora, sed timeo plus damna intcriora. Si indifferentem habuero errOFcm tuum, attendit qui fortis est, putat nihil esse ire in hæresim. Quando aliquod commodum de sæculo reluxerit unde mutetur, statim mihi dicit fortis ille periturus, cum te perditum non rcquiro: Et hac et hac Deus est; quid interest! Homines inter se litigantes hoc fecerunt, ubicumque colendus est Deus. Si forte iili dixerit aliquis Donatista, Nou tibi dabo liliam meam, nisi fucris de parte mea: illi opus est ut attendat, et dicat, Si nihil mali esset esse de parte corum, non contra illos tanta dicerentpastores nostri, non pro illorum crrore satagerent. Si ergo cessemus et taceamus, contraria locuturus cst: Uliquc si malum esset esse in parte Donati, loquerentur contra, redarguerent eos, satagerent lucrari illos: si errant, revocarent illos; si percunt, quarerent Illos 1. Non frustra ergo, cum jam dixisset superius, Quod crassum est, interfecistis; hic iturum in novissimo posuit, Et quod forte fuit, confecistis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
