Latin
46.11.170 to 46.11.194
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.170-194
Unproofread scanNot analysed yet
Et vide quia non tibi in montibus spes cst: . Auxilium, inquit, meum a DominO, qui fecit cælum et terram (Psal. cxx, i, 2). Noli putare injuriam te facere montibus sanctis, quando dixeris, Auxilium meum non a montibus, sed a Domino. qui fecit cælum et terram. Ipsi mOntes hoc tibi clamant. Monserat qui clamabat: Audio in vobis schismata fieri, et unusquisque vestrum dicit, Ego tum Pauli, ego Apollo, ego Ceplue, ego autem Christi. Leva oculos in istum montem, audi quid dicat; et nee in ipso monte remaneas. Audi enim quid sequatur: Numquid Paulus crucifixus eat pro tobis (I Cor. i, 11-13)? Ergo posteaquam lcvavcris oculos in montes, unde vcnict auxilium tibi, id est, in auctores Scripturarum divinarum, attende omnibus medullis suis, omnibus ossibus clamantem, Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? ut securus sine ulla injuria montiam dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. Non solum tunc tibi non succensebunt montes; sed tunc amabunt, tunc magis favebunt: si in ipsis spem tuam posueris, contristabuntur. Angelus multa divina et mira osteudens homini, ab homine adorabatur, tanquam levante oculos in montem. At ille a se revocans ad Dominum 1: Noli, inquit, facere; illum adora: uam ego comma tuus sum, et fratrum tuorum '(Apoc. XXII, 9). Errantes per totam faciem terræ. -In omnem montem, et in omnem collem, et in omnem faciem terræ dispersæ sun? Quid est, In omnem faciem terræ dispersæ sunt i Omnia terrena sectantes, ea quæ in facie terrae lucent, ipsa amant 2, ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur vita ipsorum in Christo. Super omnem faciem terræ: dilectione terrenorum 3; et quia errantes oves sunt per totam faciem terræ. Non omnes hæretici per totam faciem terræ: sed tamen hæretici per totam faciem terrae.