Latin
46.11.222 to 46.11.240
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.222-240
Unproofread scanNot analysed yet
Videte unde coepit. Tanquam juratio cst Dci, testificatio vitæ suæ. Vivo ego, dicit Dominus. Mortui sunt pastores: sed securæ sunt oves 1, vivit Dominus. Vivo ego, dicit Dominus Deus. Qui autem pastores mortui sunt? Sua quærentes, nou quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21). Erunt ergo, et invenientur pastores non quæ sua sunt qu. cn'lItes, sed qurc Jcsu Christi? Erunt plane, et invenientur; plane nec desunt, nec deerunt. Videamus ergo quid dicat Dominus, qui se dicit vivere: utrum dicat ablaturum se ovcs a p. storibus malis, pa centibus seipsos, non oves; et daturum se eas pastoribus bonis, pascentibus oves, non se. Vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod factæ sunt oves meæ in comesturam omnibus bestiis campi, eo quod non csset pastor. Rursus pastorem dicit, et panlo ante, ct nunc. Non ait, Ex co quod non sint pastores. Ovibus enim talibus male errantibus, male percuntibus non est. pastor, et si præsens est pastor: quia ct cum præsens est lux, non est caecis lux. Et non quæsierant pastores oves meas, et paverunt pastores se ipsos, oves autem meas non paverunt.