# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.23-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.11.23 to 46.11.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.23

Qui ergo flagellat Unicum sine peccato, numquid relinquit adoptivum cum peccato? In adoptionem vocatos nos esse Apostolus dicit. Adoptionom filiorum accepimus (Galat. IV, 5). ut essemus Unici cohaeredes, essemus etiam hæreditas ejus. Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam (Psal. II, 8). Exemplum nobis proposuit in passionibus suis. i i. lnfirmus quomodo confirmandus. Sed ne in futuris tentationibus deficiat infirmus; nec falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus. Dic ei, Præpara animam tuam ad tenlationem. Sed forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere; habes aliud: Fidelis Deus, qui non νοs sinat tentari supra quam ferre potestis (I Cor. x, 13). Illud autem promittere, et prædicare futuras passiones, infirnlum confirmare est. Timenti autem nimium, et ei hoc deterrito, cunt polliceris misericordiain Dei, non quia tentationes decrunt, sed quia nou permittit tentari supra quam ferre potest, fractum colligare est. Sunt enim qui cum audierint venturas tribulationes, armant se magis, ct quasi potum suum sitiunl: parvam enim sibi putant fideliuin medicinam, sed quærunt et martyrum gloriam. Sunt autem alii qui auditis futuris et necessario venientibus tentationibus, quas proprie oportet venire christiano; quas nemo sentit, nisi qui volucrit esse vere christianus: nentibus ergo sibi aliquibus 1, franguntur et claudicant. Affer consolationis alligamentum. alliga quod fractum est: dic, Ne timcas, non deserit' in tentationibus ille in quem credidisti; fidelis Deus, qui te non sinit tentari supra quam potes ferre. Non hoc a me audis, Apostolus dicit: qai etiam dicit, An vultis experimentum fjus accipere, qui in me loquitur Christus. (II Cor. XIII, 5)? Hæc ergo cum audis, ab ipso Christo audis: audis et ab illo pastore qui pacit Israel. Illi enim dictum est, Potabit eoa in lacrymis, in mensura (Psal. LXXIX, 6). Quod enim ait Apostolus, Non sinit tentari supra quan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
