Latin
46.11.74 to 46.11.109
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.74-109
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo dissoluta sunt membra omnia, et est paralysis interior, ut pervenias ad medicum (forte enim latet medicus, et intus est; hoc est, iste verus intellectus in Scripturis occultus est), expenendo quod occultum est aperi tectum, et depone paralyticum. Quod qui non faciunt, et qui facere negligunt, audistis quae audiant: Quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum eat, non colligastis. Jam hinc diximus. Fractus enim crat terrore tentationum: accidit aliquid unde quod fractum est,. colligetur, consolatio illa, Fidelia Deus qui non vos sinat tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. CAPUT VII. —14. Errantes oves revocare tenentur pastores. Donatistarum stulta objectio. -Et quod errabat, non revocastis. Ecce unde inter haereticos periclitamur. Et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis. Hine I inter manus latronum et dentes luporum furentium utcumqueversamur:: et pro his periculis nostris ut oretis, oramus. Etconlumaces sunt oves, quia quæruntur errantes, alienas se a nohis dicunt errore suo et perditione sua. Quid nos vultis 3? quid nos quæritis? Quasi non ipsa causa sit quare eas vclimus, et quare quæramus, quia errant et pereunt. Si in ere rore, inquit, sum, si in interitu, quid me vis? quid me quaeris? Quia in errore es, revocare volo: quia peristi, invenire volo. Sic volo errare, sic volo perire. Sic vis errare, sic vis perire! Quanto melius ego nolo? Pronus Audeo. dicere, importunus sum. Audio enim dicentem Apostolum, Prædica verbum, insta opportune, impotlune (II Tim. iv, 2). Quibus opportune quibus importune? Opportune utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus importunus sum, audeo dicere. Tu vis errare, tu vis perirc: ego nolo. Non vult postremo ille qui me terret. Si voluero, vide quid dicat, vide quid increpet: Quod errabat, non revocastis;