# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.22.25-55

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.22.25 to 46.22.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.22.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.22.25

Hoc et in Psalmo dicitur: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibum panis? Et non erunt eia adhuc in cibum: quoniam hæc dicit Dominus D. us, Ecce ego ipse. Abstuli a malis pastoribus oves meas, monondo, ut dixit ne quod faciunt, faciant; id est, ne quod faciunt mali pastores, faciant incautæ et negligentes oves. Et quid ait? Cui dat quod illis anstulit? Forte bonis pastoribus? Non hoc sequitur. Et quid dicemus, fratres? Nonne sunt pastores boni? Nonne alio loco Scripturarum dicitur; Et constituam cis pastores secundum cor meum, et pascent eas cum disciplina (Jerem. III, 15), Quomodo ergo orec, quas malis pastoribus tollit, non dat bonis; sed tanquam omnino pusquam remanserint boni, dicit,. Ego pascam? Petro dixerat, Pasce oves meas. Quidergo facimus? Cum Petro commendantur oves,non ibi dixit Dominus, Ego pascam oves meas, non tu: sed, Petre, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, i7), An forte quia modo non invenitur Petrus (jam enim assumptus est in requiem Apostolorum et martyrum), non est cui dicat securus Dominus ovium, Pasce oves meas; et quodam modo quasi necessitate descendit ad officium pascendi ovcs suas, non habens quibus commendet, nec tamen deserens? Hoc enim videtur sequi, Hæc dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse. Cui dicebamus, qui pascis Israel, intende; qui deducis tanquam oves Joseph, populum in Ægypto constitutum. Jam diffusus1 in Gentibus Israel, ipse est Joseph. Nostis enim quia migravit Joseph in Ægyptum: vendentibus fratribus factum est (Gen. XXXVII, 28). Vendiderunt Christum Judxi: non sinc causa et inter Apostolos ipse Judas venditor fuit. Cœpit esse Christus in Gentibus, ibi honoratus est, ibi crevit populus ejus, non eum deserit pastor ejus. Excita, inquit, polentiam tuam, et veni, ut saltos facias noa (Psal LXIIX, it 3).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
