# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.22.56-69

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.22.56 to 46.22.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.22.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.22.56

Plane facit, et faciet. Ait enim: Ecce ego ipse, et inquiram oves meas; et visitabo east sicut visitat pastor gregem suum. Non curaverunt mali pastores: non enim suo sanguine redemerunt. Sicut visitat, inquit, pastor gregem suum in die. In quali die? Cum fuerit nimbus, et nubes: id est, et in pluvia, et in nebula. Pluvia et nebula, error saeculi hujus: caligo magna surgens de cupiditatibus hominum, et nebula valida coutegens terram. Et difficile est ut non errent oves in ista nebula: sed pastor non deserit eas. Inquirit cas, penetrat nebulam oculis acutissimis, non impeditur caliginc nubium: videt, undique errantem revocat: in tantum ut fiat quod dicit in Evangelio, Quæ sunt oves meæ, audiunt vocem meam, et sequuntur me (Joan. x, 27). Inmedio ovium dispersarum, sic inquiram oves meas, et educam eas ab omni loco quo dispersæ sunt illic, in die nubis et nimbi. Quando difticile est cas inveniri, tunc ego inveniam. Crassa nebula est, pinguis nimbus est: oculos ejus nihil latel.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
