# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.24

Montes Israel, ubi pascua bona. — Et educam eas de gentibus, et colligam eas de regionibus; et inducam eas in terram earum, et pascam eas super montes Israel Constitunt montes Israel, auctores Scripturarum divinarum. Ibi pascite, ut secura pascatis4. Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat: quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite vocem pastoris: colligite vos ad montes Scripturæ sanctæ; ibi sunt deliciae cordis vestri, ibi nihil venenosum, nihil alienum; uberrima pascua est: vos tantum sanæ venite, sanæ pascimini in montibus Israel. Et in rivis, et in omni habitatione terræ. A montibus enim, quos ostendimus, manaverunt rivi prædicationis evangelicæ, cum in omnem terram exiit sonus corum (Psal. XVIII, 5): el facta est omnis habitatio terræ ad pascendas ores laeta atque fecunda. In pascua bona pascam eas, et in montibus altis Israel. Erunt stabula earum illic: hoc est, ubi requiescant, ubi dicant, Bene est; ubi dicant, Verum est, manifestum est, non fallimur. II. gloria Dei requiescent, tanquam in stabulis illis. Et dormiat, hoc est, requiescent; et requiescent in deliciis bonis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
