Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.26
Unproofread scanNot analysed yet
Ovium sanitas et requies ex Deo. —Et Ego requiescere faciam eas, dicit Dominus Deus. Sed ut reuiescere faciat, primo curavit 2. Quod enim primo curavit, posterius dicit: Hæc dicit Dominus De. . ,Quod periit, requiram; et quod erravit, revocabo; et quod comminutum est, colligabo; et quod exanime est, confortabo; et quod pingue eat et quod forte eat, custodiam. Quod non faciebant mali pastores, se ipsos pascentes, non oves. Non ait Dominus, Constituam alios bonos pastores, qui faciant haec: sed, Ego, inquit, faciam; oves meas nulli committam. Securi vos, fratres; securae vos, oves: nobis videtur timendum; quasi desit pastor bonus? CAPUT XII. —27. Pascere cum judicio. Claudit sic I: Et pascam eas cum judicio. Vide quia sic solus pascit cum judicio. Quis euim homo judicat dehomine? Temerariis judiciis plena sunt omnia. De quo desperaverimus, subito convertitur, et fit optimus: de quo multum præsumpserimus, subito deficit, et fit pessimus. Nee timor noster certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo, vix novit ipse homo: tamen utcumque ipse quid hodie; quid autem cras, nec ipse. Pascit ergo ille cum judicio, dispertiens propria propriis; haec istis, illa illis, debita eis quibis debetur hoc aut illud. Novit euim quid agat: eum judicio pascit, quos judicatus redemit. Pascit ergo ipse cum judicio.