# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.28

Perdix sine judicio congregans, diabolus. In propbeta enim Jeremia ait: Clamavit perdix, congregavit quæ noM peperit, faciens divitias suas non cum judicio. Contra istum perdicem facientem divitias suas non cum judicio; pascit iste pastor cum judicio. Quare ille siue jndicio i Quia congregavit quae non peperit. Quare iste cum judicio? Quia fovet quod peperit. De pastore tamen bono loquimur. Pastores boni aut non sunt, aut latent. Si nou sunt, quid agimus? Si latent, quare de illis tacetur? Perdix quidem ille a quibuodam majoribus et aute nos Scripturarum tractatoribus diabolus intellectus est, congregans quæ non peperit. Non enim ille creator, sed deceptor est, faciens divitias suas non cum judicio. Non enim ad eum pertinet. quis isto, quis illo modo erret: omnes errantes vult, quibuslibet erroribus. Quam diversae suut haereses, quam diversi errores, ille in omnibus vult errare homines. Non dicit diabulus, Donatistæ sint, non sint Ariani: sive hic sint, sive illic, ad eum pertinent congregantem sine judicio. Idola, inquit, adoret, meus est: in Judæorum superstitione remaneat, meus est: deserta unitate in illam vei in illam hæresim pergat, meus est. Congregat ergo sine judicio faciens divitias suas. Sed quid sequitur? In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens (Jerem. XVII, 11). Venit ille congregans undique oves suas. In dimidio dierum ejus, priusquam sperabat, antequam putabat, derelinquent eum, et erit insipiens in novissimis suis. Quare in primis suis sapiens crat, et in novissimis suis tit insipieus? Audite, fratres. Dicitur aliquando in Scripturis sapientia pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Inde enim dicitur: Ubi sapiens? ubi tcriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne staltum fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20)? Et iste perdix, idem draco, idem serpens, tanquam sapiens erat, quando Adam per Evam decepit: verum dicere putatus est, bonum consilium dare existimatus est, contra Deum creditus est. Quod vero dicitur sapientia abusione verbi et in malo, consuetudine quidem Scripturarum nostrarum, (nam quemadmodum loquamur auctores mundi, quid ad nos? ) habes in eodem libro, Erat ibi serpens sapientior omnibus bestiis (Gen. III, 1-6). Iste sapientior omnibus bestiis, astutus et acutus ad decipiendum agnoscitur. Postea non ei creditur; et dicitur ei, Renuntiamus tibi, suflicit quod incautos primo decepisti. Erg; ita in novissimis suis erit insipiens; apertae erunt fraudes ejus; ei ideo jam fraudes nun erunt. Iit novissimis suis erit insipiens, qui congregavit quai non pcperit, et fecit divitias suas non cum judicio. Pascit contra illum Redemptor noster cum judicio.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
