# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.29.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.29.1 to 46.29.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.29.1

Perdix contentiosa avia. In Donatistas. Existat et aliquis haereticus, etsi non frater diaboli, certe adjutor et filius: et ipsum dixerim perdicem contentiosum animal. Hoc enim animal, ut aucupes norunt, etiam contendendi studiocapitur. Contesdunt isti contra veritatem, et contenderunt ex quo se diviserunt. Modo dicunt, Contendere nolumus:quia jam capti sunt. Non habet quod dicat: Nolo contendere. capte, aliquando certe tu eras qui primis tempo: ibus seditionis tuæ traditores arguebas, innocentes damnabas, judicium Imperatoris quærebas, judicio episcoporum non consentiebas, victus toties appellabas, apud ipsum Imperatorem studiosissime litigabas, congregabas quæ non peperisti. Ubi est nunc cervix tua? ubi est lingua tua? ubi sibilus tuus? Certe in novissimis tuis factus cs insipiens, pavisti sinc judicio. Non cuim verum vis, vcl de errore tuo, vel de vcritatc judi arc. Pascit contra te Christus cum judicio, discernit ovcs suas ab ovibus non suis. Quæ sunt oves meæ, inquit, audiunt vocem meam, et sequuntur me (Joan. x, 27), CAPUT XIII. — 50. Unus pastor bonus, quia boni omnes in uno. nic invenio omnes pastores bonos in uno pastore. Non enim vere pastores boni desunt, scd in uno suni. Multi sunt, qui divisi sunt: hic unus prædicatur, quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastorcs, et dicitur pastor, quia non invenit Dominus cui commendet oves suas; tunc autem ideo commendavit, quia Petrum invenit: imo vero ct in ipso Petro unitatem commendavit. Mulii erant Apostoli, et uni dicitur, Pasce oves meas. Absit ut desint modo boni pastores: absit a nobis ut desint,. absit a misericordia ipsius, ut non cos gignat atque constituat. Utique si sunt honæ oves, sunt et boni pasteres: nam de bonis ovibus flunt boni pastores. Scd omnes boni pas orcs in uno sunt, unum sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
