# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.29.29-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.29.29 to 46.29.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.29.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.29.29

Illi pascunt, Christus pascit. Non enim vocem suam di-. cunt amici sponsi, sed gnudio gaudent propter vocem sponsi. Idem ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt: et dicit, Ego pa co; quia in illis vox ipsius, in illis charitas ipsius. Nam et ipsum Petrum, cui commendabat oves suas quasi aller alteri, unum secum facere volebat, ut sic ei ovcs commendaret; ut esset ille caput, ille figurant corp ris portaret, id est, Ecclesiæ, ct tanquam sponsus et sponsa essent duo in carne una. Proinde ut oves commendaret, quid ei prius dicit, ne illi tanquam alteri commandaret? Petre, amas me? Et respondit: Amo. Et iterum: Amas me? Et respondit: Amo. Et tertio: Amas me? Et respondit Amo. Confirmat charitatem a, ut consolidet unitatcm. Ipse ergo pascit unus in his, ct hi in uno; et tacetur de pastoribus: sed non tacetur. Gloriantur pastores: sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc est Christo pascere, hoc est in Christo pascere, et cum Christo pascere 4, præter Christum sila nan pascere. Neque 'cro inopia pastorum, tanquam ista futura mala tempom Propheta prædicaret, divit, Ego pascam oves meas, non habeo cui commendem. Etiam cum ipse Petrus erat, etcum adhuc ipsi Apostoli erant in hac carne, et in hac vita, tunc ait ille unus, in quo uno omnes unuin: Habeo alias oves, quæ non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Ibid. 16). Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam, qunm audiant oves, ct sequantur pastorcm suum, et non illum, aut illum, sed unum: ct onos in illo unam voccm dicant, diversas voces non habeant. Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
