# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.5

Lac sic sumant, ut ovibus prosint: non sumpto lacte, oves negligant. Qui ergo non possunt facere quod Paulus, ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte ovium, sustentent suam necessitatem, sed non negligant ovium infirmitatem: non hoc sihi quærant, tanquam commodum suum, ut ex necessitate suæ penuriæ videantur annuntiare Evangelium; sed hominibus illuminandis praebeant lucem verbi vcritatis. Sunt enim tanquam lucernæ, sicut dictum est, Sint lumbi vestri accincti, et lucernæ ardentes (Luc. XII, 35); et, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus 9 ii in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrew vesteum qui in cœlis eat (Matth. v, 15, 16). Si ergo t M lucerna accendertur in domo, nonnc adjiceres oleum, ne exstingueretur? Porro si lucerna, acccpto oleo, non luceret, non erat planc digna quæ in candelabro poneretur, scd quæ continuo frangeretur. Unde crgo vivitnr, necessitatis est accipere, charitatis est præbere: ron tanquam vcnalc sit Evangelium, ut illud sit pretium cjus, quod sumunt qni annuntiant unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendmt.Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim cst idonacus populus reddere mercedem illis, qui sibi in claritate Evangelii serviunt. Non exspectent1 illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid ergo isti increpantur, unde arguuntur? Qnia cum laC consumerent, et!anis se tegcrent, oves. egligcbant., Sua ergo tantnm quærebant, non quæ Jesu Christi (Philipp. II. 21). CAPUT III.— 6. Quid sit lanis se legere. Lana, honor. Sed quoniam diximus quid sit lac consumcre, qu;cramus quid sit lanis se tugere.Qui præbet lac, victum prabet; qui præbet lanain, bonorem præbet. Ista sunt duo quæ a populis quærunt, qui se ipsos pascuni, non oves; commodum supplendæ necessitatis, ot favorem honoris et laudis. Etenim vestimentum propterea bene intelligitur in honore, quia nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est quisquis vobis præest, nisi quod vos cstis? Carnem portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit, natus cst, moriturus est. Si ergo cogitas quid fit secundum se ipsum, homo cst: tu tamen honorando cum velut angelum, contegis quod infirmum est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
