Latin
46.53.1 to 46.53.38
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.53.1-38
Unproofread scanNot analysed yet
Nec vox pastoris est quod illi de traditoribus dicunt; neque quod Ecclesiam dicunt perituram. Sed illi codices tradiderunt, et illi thus idolis posuerunt, ille et ille. Quid ad me de iUn et illo? Si fecerunt, non sunt paslores: tu vocem pastoris edicito; qnia nec de illis vocem pastoris annuntias. Tu accusas, non Evangelium; tu accusas, non Propheta, non Apostolus: de quo mihi vox ista loquitur, de illo credo; aliis non credo. Sed Acta profers: Acta profero. Credam tuis: crede et tu meis. Non credo tuis: noli creJere meis. Auferantur chartæ humanæ, sonent voces divinæ. Ede mihi unam Scripturæ vocem pro parte Donati: audi innumerabiles, pro orbe terrarum. Quis cns enumerat? Quis eas terminat? Tamen ut pauca commemoremus,Legem attende, primum Dei Testamentum: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XIII, 18). EUn Psalmo, Postula a me, et dabo tibi gent kæredetatem tuam et possessionem luam terminos terræ (Psal. u, 8). Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspctu ejus universæ patriæ gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur genlium (Psal. xxi, 28, 29). Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. xcv, 1). Et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 41). Quis enulnerare suffiCiat? Prope omnis pagina nihil aliud sonat quam Christum, et Ecclesiam toto orbe diffusam. Exeat mihi una vox pro parte Donati. Quid magnum est quod quæro? Ecclesiam toto orbe diffusam, perituram fuisse dicunt. Peritura prædicta est tot testimoniis mansura? Nec una vox ista per Legem, per Prophetas, per Cantica pastoris est. Neque enim illi verum dicere sine Verbo Dei potuerunt, quod est Christus. Vox pastoris et ejus grex non latet. Audi vocem Verbi, et ex ore Verbi.