Latin
46.57.148 to 46.57.167
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.57.148-167
Unproofread scanNot analysed yet
Breviter respondeo: Ubi cst pars Donati, uon invenitur Cyrene; ubi est Cyrene, non invenitur pars Donati. Manifesta,'critas convincit errorem. Dct mihi Cyrenen, ubi est pars Donati; det mihi partem Do. nati, ubi est Cyrene. Manifestum est enim, fratres, in Pentapoli Eeclesiam esse catholicam, partem Donati ibi non esse. Sed securi irrideamus flendos, et fleamus irridendos. Quid dicis? Meritum Cyrcnensis hujus magnum commemoras, quia tulit cruccm Domini, et Afrum dicis. Orientalis est. Lybia enim duobus modis dicitur, vel ista qn:c proprie Africa est, vel illa Orientis pars, quæ contigua est Africæ, et omnino collimitanea. Sed Afer fuerit Cyrenensis. Beatum putas, quod angariatus crucem tulerit? Quanto melius torte dicere! alius in Arimathæa remansisse Ecclesiam Christi? Quia Josephi ille dives ab Arimathæa, habens ante oculos regum Oci, non angariatus, non coactus verit ad crucem Domini: cum cæteri formidarent, petiit a Pilato sepeliendum corpus Domini, de ligno deposuit, obsecutus est funeri, in sepulcro condidit, laudatus est in Evangelio (Matth. XXVII, 57-60). Quia ergo de Arimathæa fuit iste pius tantum exhibens obsequium corpori Domini, in Arimathæa remansit Ecclesia? Aut si magis vos delectat angariatus, id cst, qui cogitur tollere crucem: recte ergo faciunt imperatores catholici, qui vos cogunt ad unitatem.