# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.57.91-118

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.57.91 to 46.57.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.57.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.57.91

Tu mihi expone, si jam ab Africa, quomodo de monte umbroso? Dc Numidia nata est pars Donati: ipsi missi sunt primo in dissensionem, et tumultum, et scandalum, quærentes ingens vulnus It Numidæ miserunt: Secundus Tigisitanus misit; ubi sit Tigisi, notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregaverunt ab Ecclesia, ad clericos Carthaginis accedere noluerunt3, visitatorem posuerunt, a Lucilla suscepti sunt (a). Auctor totius hujus mali Numida haercticus fuit. In Numidia, unde ventum est huc cum tanto malo, muscarinm vix invenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons umbrosus Numidia? Dic mihi ergo: noli huc usque recitare, Deus ab Africo; exigo ct sequentia, Et sanctus de monte umbroso. Sed ostende mihi partem Donati a Numidia, de monte umbroso venire. Invenis nuda omnia, pingues quidetn campos, sed frumentarios: non olivetis fertiles, non carceris nemoribus amoenos. Unde ergo mons umbrosus in Numidiæ partibus, unde hoc scandalum venit? CAPUT XVI. — 40. lnterpretatio verior prophetæ Habacuc. Tu mihi, inquit, ergo expone quid est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte um-,roso. Vide quam facile exponam. Primo illud audi qnod ait Dominus: Oportebat Christum pati, et resurgere tertio die, et prcedicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 46, 47). Ecce unde venieL Incipientibus cum dixit, inde utique se in sanctis suis ad alias gentes venturum esse praedixit. Lege divisionem terræ filiorum Israel in omnibus tribubus in libro Jesu Nave: aperte ibi dictum est, Jebus ab Africo, quæ est Jerusalem (Josue xv, 8). Lege, quære, et invenies. Utinam cum inveneris, credas; utinam animositatem deponas. Jebus ab Africo, quæ est Jerusalem. Et Dominus, Incipientibus ab Jerusalem: hoc est, Deus ab Africo veniet. Quomodo ergo a monte umbroso? Evangelium jam lege.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
