# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.7

Paulus eorum vitiis, a quibus sibi honor exhibetur, non parcit. Hujusmodi indumentum acceperat a bona Dci plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum Dei suscepistis me: testimonium vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestro' eruissetis, et dedisselis mihi. Sed cum tantus illi hon cxbibitus esset, numquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte cum argueret, negaretur, et minus ipse Apostolus laudaretur, pepercit erantibus? Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipos pascunt, non oves: diceret apud se ipsum, Quid ad me pertinet? Quisque quod velit agat: victus meus salvus est, honor tuens salvus cst; et lac et lana, satis est mihi: eat quisque qua potest3. Ergo integra libi sunt omnia, si Catquisque qua potest? Nolo te præpositum facere, unum te constituo de ipsa plebe: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Proinde ipse Apostolus, cum eos commemoraret quales fuerint crga illum, ne quasi oblitus eorum honorificeniiævideretur, testimonium perhibet, quod sicut angelum Dei susceperint eum; et quod, si fieri posset, oculus suos vellent eruere, et illi dare: et tamen accedit ad ovem languidam, ad ovem putridam, secare vulnus, non parcerc putredini. Ergo, inquit, inimicus factus sum vobis, νerum prædicans (Galat.!V, 14-16)? Ecce et accepit de lacte ovium, sicut paulo ante commemoravimus, et indutus est lanis ovium; sed tamen ovcs non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quæ Jesu Christi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
